Canticum Canticorum*

Caput 7: 9

guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
(* Traductions européennes)

Glose

Dignum dilecto meo.Verbum, quod in ore meo dilectus posuit, tantae est sublimitatis, quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit praedicari: quia non est alius inventus,qui solveret librum,et ab illo susceperunt alii, Christus quasi potavit, quia, docente divinitate, cito in perfectione scientiae profecit, et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo. Dum sponsus laudat guttur sponsae, illa intelligens in gutture verbum, per quod salus datur mundo, designari: ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi, ille vino optimo eam comparavit, haec subjecit,Dignum dilecto meo. Ad ruminandum.Non ita facile ad potandum, quod ille prius orans aliis porrexerit, sed cum labore et studio meditandum.